Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. LXXVII-LXXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXXVII-LXXX

77. Thabenenses interim qui sub dicione et potestate Iubae esse consuessent in extrema eius regni regione maritima locati, interfecto regio praesidio legatos ad Caesarem mittunt, rem [male] gestam docent, petunt orantque ut suis fortunis populus Romanus quod bene meriti essent, auxilium ferret. Caesar eorum consilio probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque compluribus praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant ante transire in Africam, ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique mille uno commeatu Caesari occurrerunt. Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductis, sicut erat instructus, VIII milibus passuum ab suis castris, ab Scipionis vero II passuum longe constitit in campo.

78. Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter II milium numero habere consuerat. Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit. Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit. Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animadvertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere. Labienus interim suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites subministrare. Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent. Quo facto sui sublati universi in hostes impressione facta in fugam adversarios dederunt; multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus incolumibus. In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.

79. Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr. tertia vigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent. Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.

80. Erat stagnum salinarum inter quod et mare angustiae quaedam non amplius mille et D passus intererant; quas Scipio intrare et Thapsitanis auxilium ferre conabatur. Quod futurum Caesarem non fefellerat. Namque pridie in eo loco castello munito ibique III . . . praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit. Scipio interim exclusus ab incepto itinere supra stagnum postero die et nocte confecta caelo albente non longe a castris praesidioque quod supra commemoravi md passibus ad mare versus consedit et castra munire coepit. Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License