Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Africo

IntraText CT - Text

  • Capp. LXXXV-LXXXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXXXV-LXXXVIII

85. Interim Thapso qui erant praesidio, ex oppido eruptionem porta maritima faciunt, et sive ut suis subsidio occurrerent, sive ut oppido deserto fuga salutem sibi parerent, egrediuntur, atque ita per mare umbilici fine ingressi terram petebant. Qui a servitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererent:--qui postquam animadverterunt neminem ibi esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra fugere contendunt. Quo postquam pervenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri vident. Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res parvo praesidio fuit. Namque milites veterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores appellabant, compluris aut vulnerarunt aut interfecerunt; in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit; item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accucurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne [a] militibus qui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur. Itaque ii omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis parcerent, ad unum sunt interfecti.

86. Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit. Id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur, rei male gestae suorum indicio a pertinacia deduci. Deinde ipse Vergilium appellavit invitavitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemoravit. Quem postquam animadvertit responsum sibi non dare, ab oppido discessit. Postero die divina re facta contione advocata in conspectu oppidanorum milites collaudat totumque exercitum veteranum donavit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad Thapsum legionibus et Cn. Domitio cum duabus Thysdrae ubi Considius praeerat ad obsidendum relictis, M. Messala Uticam ante praemisso cum equitatu, ipse eodem iter facere contendit.

87. Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, cum Uticam versus iter facerent, perveniunt ad oppidum Paradae. ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio. Deinde protinus Uticam perveniunt. Superiore tempore M. Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat; senatum autem oppidi custodia tenebat. Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt. Itaque posteaquam castra non potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt. Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit. Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.

88. Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut servitia manu mitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem adsentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui cum anima nondum exspirata concidisset, [et] impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque volnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt. Quo interfecto L. Caesar ut aliquid sibi ex ea re auxilii pararet convocato populo contione habita cohortatus omnes ut portae aperirentur: se in C. Caesaris clementia magnam spem habere. Itaque portis patefactis Utica egressus Caesari imperatori obviam proficiscitur. Messala, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License