93. Dum haec
utrobique geruntur, Considius qui Thysdrae cum familia sua gladiatoria manu
Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitiique et legionum adventu
perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum paucis barbaris
pecunia onustus subducit atque in regnum fugere contendit. Quem Gaetuli sui
comites in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partes
conferunt. C. Interim Vergilius postquam terra marique clausus se nihil
proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M. Catonem Uticae sibi
ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari,
Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora
receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a
C. Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et
oppidum proconsuli tradit.
94. Rex interim
ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum
Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant,
atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit. Deinde ipse
sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo
impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.
95. P. Sittius
interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum
paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum
Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam
intendebant et erant numero circiter mille. Itaque celeriter nocturno tempore
insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo
agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et
Faustum cum coniuge et liberis vivos capit. Paucis post diebus dissensione in
exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur; Pompeiae cum Fausti liberis
Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.
96. Scipio
interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustiano navibus longis diu
multumque iactati cum Hispaniam peterent, ad Hipponem Regium deferuntur, ubi
classis P. Sitti ad id tempus erat. A qua pauciora ab amplioribus circumventa
navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.
|