Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De bello Africo IntraText CT - Text |
|
|
Capp. LXXIII-LXXVI73. Ob has causas quas supra commemoravi solli citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat. Neque mirum: copias enim habebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos homines apertos minimeque insidiosos, qui per virtutem, non per dolum dimicare consuerunt; tum autem erat ei laborandum ut consuefaceret milites hostium dolos insidias artificia cognoscere, et quid sequi, quid vitare conveniret. Itaque quo haec celerius conciperent, dabat operam ut legiones non in uno loco contineret, sed per causam frumentandi huc atque illuc rapsaret, ideo quod hostium copias ab se suisque vestigium non discessuras existimabat. Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum. Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra. 74. Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstravimus, veniunt. Petunt obsecrant ut sibi praesidium mittat: se res complures quae utiles bello sint administraturos. Per id tempus + deorum voluntate studioque erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores + Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perveniret, ad oppidum adcucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque militibus. 75. Caesar interim lustrato exercitu a. d. XII Kal. April. postero die productis universis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a Scipionis circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit. Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit. Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse. Quae res Caesarem non fefellerat: namque expeditos ex singulis legionibus trecenos milites esse iusserat. Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit. Tum Labienus conversis equis signorum conspectu perterritus turpissime fugere contendit. Multis eius occisis, compluribus vulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter inceptum ire coeperunt. Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit. 76. Postquam Caesar ad oppidum Sassuram venit, inspectantibus adversariis interfecto praesidio Scipionis, cum suis auxilium ferre non auderent, fortiter repugnante P. Cornelio evocato Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine circumvento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram pervenit. In quo Considius per id tempus fuerat cum grandi praesidio cohorteque sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |