1. Pharnace superato, Africa recepta,
qui ex his proeliis cum adulescente Cn. Pompeio profugissent, cum . . . et
ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia
detinetur, . . . quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem
uniuscuiusque civitatis confugere coepit. Ita partim precibus partim vi bene
magna comparata manu provinciam vastare. Quibus in rebus non nullae civitates
sua sponte auxilia mittebant, item non nullae portas contra cludebant. Ex
quibus si qua oppida vi ceperat, cum aliquis ex ea civitate optime de Cn.
Pompeio meritus civis esset, propter pecuniae magnitudinem alia qua ei
inferebatur causa, ut eo de medio sublato ex eius pecunia latronum largitio
fieret. Ita pacis commoda hoste +hortato+ maiores augebantur copiae. +Hoc
crebris nuntiis in Italiam missis civitates contrariae Pompeio+ auxilia sibi
depostulabant.
2. C. Caesar dictator tertio,
designatus dictator quarto multis +iterante diebus coniectis+ cum celeri
festinatione ad bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset, legatique
Cordubenses, qui a Cn. Pompelo discessissent, Caesari obviam venissent, a
quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod nec
opinantibus adversariis eius provinciae potitus esset, simulque quod
tabellariis, qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent, qui certiorem
Cn. Pompeium de Caesaris adventu facerent . . . multa praeterea veri similia
proponebant. Quibus rebus adductus quos legatos ante exercitui praefecerat Q.
Pedium et Q. Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi
equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi
opinati sunt appropinquavit neque, ut ipse voluit, equitatum sibi praesidio
habuit.
3.
Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum praesidio Cordubam tenebat,
quod eius provinciae caput esse existimabatur; ipse autem Cn. Pompeius
adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi
detinebatur. Quo ex oppido cognito Caesaris adventu legati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem cum adissent, petere coeperunt uti
sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar -- eam civitatem omni
tempore optime de populo Romano meritam esse -- celeriter sex cohortis secunda
vigilia iubet proficisci, pari equites numero. Quibus praefecit hominem eius
provinciae notum et non parum scientem, L. Vibiurn Paciaecum. Qui cum ad Cn. P
praesidia venisset, incidit idem temporis ut tempestate adversa vehementique
vento adflictaretur; aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum
agnoscere possent. Cuius incommodum summam utilitatem ipsis praebebat. Ita cum ad eum locum
venerunt, iubet binos equites conscendere, et recta per adversariorum praesidia
ad oppidum contendunt. Mediisque eorum praesidiis cum essent, cum quaereretur
qui essent unus ex nostris respondit, ut sileat verbum facere: nam id temporis
conari ad murum accedere, ut oppidum capiant; et partim tempestate impediti
vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur.
Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt reccepti, et
pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in
adversariorum castra fecerunt. Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset,
existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope
captos esse.
|