Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Hispaniensi

IntraText CT - Text

  • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per convallis castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit. Caesar +in munitionibus ceterisque+ quae ad oppidum opus fuerunt aggerem vineasque agere instituit. Haec loca sunt montuosa et natura impedita ad rem militarem; quae planitie dividuntur, Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit circiter passus duo milia. Ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum, neque suis ausus est subsidio venire. Aquilas et signa habuit XIII legionum; sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculae, quae a Trebonio transfugerant; una facta ex coloniis quae fuerunt in his regionibus; quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat; +reliquae ex fugitivis auxiliares consistebant+: nam de levi armatura et equitatu longe et virtute et numero nostri erant superiores.

8. Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pompeius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones non parum idonea. nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem. Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa; rudere, non tegulis teguntur. simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt. Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles. Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur ut civitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur. Id quod in hoc contigit bello. Nam cum inter Ateguam et Ucubim, quae oppida supra sunt scripta, Pompeius ut habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura qui appellatur Castra Postumiana. Ibi praesidii causa castellum Caesar habuit constitutum.

9. Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animadvertebat loci difficultatem et quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium committendum se demitteret. Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurreret nostri]. Cum adpropinquassent, clamore repentino telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti magnam partem hominum vulneribus adficerent. Quo facto cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesaris nuntius esset adlatus, cum III legionibus est profectus, [ut laborantibus succurreret nostris]. Et cum ad eos adpropinquasset, fuga perterriti multi sunt interfecti, complures capti, in quibus duo [centuriones]. Multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License