10. Insequenti luce Arguetius ex
Italia cum equitatu venit. is signa Saguntinorum rettulit quinque quae ab
oppidanis cepit. Suo loco praeteritumst quod equites ex Italia cum Asprenate ad
Caesarem venissent. ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam versus
iter facere coepit. Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum
cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est
et interfectus.
11. Postero die equites nostri
longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex
oppido portabant. Ex his capti l cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. eo
die Q. Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et
noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum
miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus
solitus est mitti. Hoc praeterito tempore C. Fundanius eques Romanus ex castris
adversariorum ad nos transfugit.
12.
Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo
qui dixerunt se servos esse. Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea
cum Fabio et Pedio fuerant . . . et [a] Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a
militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii qui a Corduba
ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis
manibus missi sunt facti. Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem
multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt
compluresque vulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad
legionem vi fecerunt, cum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare
coeperunt. Quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco
defendebantur. Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum
nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene
multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.
|