Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Hispaniensi

IntraText CT - Text

  • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Postero die Pompeius ex castris suis brachium coepit ad flumen Salsum; et cum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt deiecti et occisi tres. Eo die A. Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit. Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus. Idemque temporis glans missa est inscripta: quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum esse positurum. Qua spe nonnulli dum sine periculo murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta [in oppidum intraverunt]. Quo facto ab oppidanis ac si suarum partium essent, conservati . . . missos facere loricatos qui praesidii causa praepositi oppido a Pompeio essent orabant. Quibus respondit Caesar se condiciones dare, non accipere consuevisse. Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt. Propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent, non dubitarunt quia eruptionem eo die essent facturi. Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque balista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam solitus erat observare.

14. Eius praeteriti temporis Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti. Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exultabant gloria [quod . . . ] longiusque cedentibus nostris prosequi coepissent. Qui cum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, ex simili virtute clamore facto, aversati sunt proelium facere.

15. Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur. Id quod accidit in hoc proelio. Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt. Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint. In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt III, saucii XII pedites et equites V. Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum memoriam numquam est factum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License