16. Huius diei extremo tempore a
Pompeianis clam nostros ad [oppidum] tabellarius est missus, ut ea nocte turres
aggeremque incenderent et tertia vigilia eruptionem facerent. Ita igne
telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent,
portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt,
copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad
fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris
hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea
argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad
praesidia Pompei se reciperent. Nam quod existimabat eos posse conata efficere,
nocta tota ultra stabat flumen Salsum in acie. Quod factum licet necopinantibus
nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus
adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque
aliquos ceperunt; qui postero die sunt interfecti. Eodemque tempore transfuga
nuntiavit ex oppido Iunium qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum
facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse; nam eos nihil meruisse quare
tali poena adficerentur, qui eos ad aras et focos suos recepissent, eosque
hospitium scelere contaminasse; multa praeterea dixisse; qua oratione
deterritos amplius iugulationem non fecisse.
17. Ita postero die Tullius
legatus cum Catone Lusitano venit et apud Caesarem verba fecit: 'Utinam quidem
di inmortales fecissent ut tuus potius miles quam Cn. Pompei factus essem et
hanc virtutis constantiam in tua victoria, non in illius calamitate praestarem!
Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani
indigentes praesidii, et propter patriae luctuosam perniciem ducimur hostium
numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa
secundam obtinuimus, vix tuarum legionum tot impetus sustentantes, nocturnis
diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et
deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus
petimusque ut [vitam nobis concedas'. Quibus Caesar respondit:] 'qualem
gentibus me praestiti, similem in civium deditione praestabo.'
18. Remissis legatis, cum ad
portam venissent, [constitit] Ti. Tullius, et cum introeuntem Catonem insecutus
non esset, revertit ad portam et hominem adprehendit. Quod Tiberius cum fieri
animadvertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit. Ita refugerunt ad
Caesarem. Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit
quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque
licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perisse quemquam. Servos cuius
dominus in Caesaris castris fuisset--uxorem et filios in oppido
reliquerat--dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei
castra discessit . . . Et indicium glande scriptum misit, per quod certior
fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur. Ita litteris
acceptis cum in oppidum revertisset, qui mittere glandem inscriptam solebat . .
. Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugenuntiaruntque Pompeium
contionem habuisse: quoniam oppido subsidio non posset venire, noctu ex
adversariorum conspectu se deducerent ad mare versum; unum respondisse, ut
potius ad dimicandum descenderet quam signum fugae ostenderet; eum qui ita
locutus esset iugulatum. Eodem tempori tabellarii eius deprehensi qui ad
oppidum veniebant. Quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et qui vitam sibi
peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere; id si fecisset, ei se
promisit omnia concessurum. Quod difficile erat factu ut eam turrem sine
periculo quis incenderet. Ita fine [diei] turrem ligneam cum propius
accessisset, ab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuga nuntiavit Pompeium
et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatos esse.
|