19. Vigilia secunda propter
multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit
usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt
acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum
oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit
et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una
transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterito tempore
tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: 'L. Munatius
Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me
illi praestiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo'.
Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem adierunt: si sibi
vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit
se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XI Kalendas Martias
oppido potitus imperator est appellatus.
20. Quod Pompeius ex perfugis cum
deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea
loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit. Caesar movit et propius
castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula
ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque
ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium
itemque adversariorum victoriae fautores. Hoc praeterito tempore in oppido quod
fuit captum, servus est prensus in cuniculo quem supra demonstravimus dominum
iugulasse; is vivus est conbustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII
ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum
adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi
armatura. Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula. Servi sunt in crucem sublati, militi cervices
abscisae.
21. Postero die equites cum levi
armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter
XL equites ad aquatores nostros excucurrerunt, nonnullos interfecerunt, item
alios vivos abduxerunt; e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die
Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris
victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci. Ex quibus effugerunt CXX et
ad Caesarem venerunt.
|