22. Hoc praeterito tempore qui in
oppido Ategua Bursavonenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti
rem gestam Bursavonensibus referrent; quid sperarent de Cn. Pompeio, cum
viderent hospites iugulari; praeterea multa scelera ab iis fieri qui praesidii
causa ab iis reciperentur. Qui ad oppidum [cum] venissent, nostri qui fuissent equites
Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeterquam qui eius
civitatis fuissent. Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad
nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex
Bursavone legatos iugularunt. Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem
gestam detulerunt . . . Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui cum
certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi
rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare
et ei manus intentare coeperunt: illius opera se perisse. Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei
liceret legatum ad Caesarem proficisci: illi se satis facturum. Potestate data
cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset
et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem
magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in
suam potestatem recepit. Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt
oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi
discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu
conterritos conplures profugere Baeturiam; neque sibi ullam spem victoriae
propositam habere, et siqui ex nostris transfugerent, in levem armaturam conici
eumque non amplius XVII accipere.
23. Insequenti tempore Caesar
castris castra contulit et brachium ad flumen Salsum ducere coepit. Hic dum in
opere nostri distenti essent, complures ex superiori loco adversariorum
decucurrerunt nec detinentibus nostros multis telis iniectis conplures
vulneribus adfecere. Hic tum, ut ait Ennius, nostri 'cessere parumper'. Itaque
praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex
legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute
plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit.
Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri
animum advertisset, integer regressus pedem offendit. Huius concidentis
temporis aquari fortis insignia cum conplures adversariorum concursum facerent,
equites nostri transgressi inferiori loco adversarios ad vallum agere
coeperunt. Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a
turmis et levi armatura sunt interclusi. Quorum nisi summa virtus fuisset, vivi
capti essent. Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio
intercluso vix se defendere posset. Ex utroque genere pugnae conplures sunt
vulneribus adfecti, in quis etiam Clodius Arquitius. Inter quos ita comminus
est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria
se efferentes.
24. Postero die ad Soricariam
utrorumque convenere copiae. Nostri brachia ducere coeperunt. Pompeius cum
animadverteret castello se excludi Aspavia, quod est ab Ucubi milia passuum V,
haec res necessario devocabat ut ad dimicandum descenderet. Neque tamen aequo
loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo . . . Excelsum tumulum capiebant,
usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire. Quo de facto cum
utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt
deiecti planitie. Quae res secundum nostris efficiebat proelium. undique
cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur. Quibus mons, non virtus
saluti fuit. Quo sub sidio [paulum modo
restiterunt, sic] ut nisi advesperasset, a paucioribus nostris omni auxilio
privati essent. Nam ceciderunt ex levi armatura CCCXXIIII, ex legionariis
CXXXVIII, praeterquam quorum arma et spolia sunt ablata. Ita pridie duorum
centurionum interitio hac adversariorum poena est litata.
|