31.
Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore se defendebant
acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic
ut nostri prope diffiderent victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus
maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione. Ita ex utroque
genere cum parem
virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit
adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse. Qui
etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera
adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad
subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta
sit ad dextrum. Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum
premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in
aciem ad subsidium veniundi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus
gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore
praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma,
adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt. Quibus oppidum fuit
subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum
locum confugissent, ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia
hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus,
quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex
urbe, partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille
partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae
XIII et signa . . et fasces . . . praeterea hos habuit . . .
32.
. . . ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique
cogebantur necessario eos circumvallare. Ex
hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo.
Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum
conversa. Universa hostium timorem . . . virtutisque insignia proposita
viderent, et vallo circumcluderentur adversarii. Ita Galli tragulis iaculisque
oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare
coeperunt. Ex
hoc proelio Valerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fugit, Sex. Pompeio qui Cordubae fuisset, rem gestam refert.
Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis
distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda
vigilia ab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque
peditibus ad navale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab
Corduba milia passuum CLXX. Quo cum ad octavum miliarium venisset, P. Caucilius
qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum
minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset.
litteris missis Pompeius Carteiam defertur. Qui illarum partium fautores
essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum
venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent. Cum frequentia
convenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.
33. Caesar ex proelio [Munda]
munitione circumdata Cordubam venit. Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt. Cum eo ventum esset, conviciare coeperunt, nos ex
proelio paucos superesse; quo fugeremus? Ita pugnare coeperunt de ponte. Caesar flumen traiecit et
castra posuit. Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput ex
proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi extruxit,
cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis;
pecuniam et argentum in praesentia familiae donavit. Ipse de tempore cenare,
resinam et nardum identidem sibi infundit. Ita novissimo tempore servum iussit
et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram
incendere.
|