34. Oppidani autem, simul Caesar
castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in
castra nostra perveniret, [rixa orta] fere inter Caesarianos et inter Pompeianos.
Erant hic
legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a
Pompeio Sexto manumissi. Qui in Caesaris
adventum descendere coeperunt. legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum
iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt. Denuo legatos ad Caesarem
mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret. Hoc cum animadverterent
homines fugitivi, oppidum incendere coeperunt. Qui superati a nostris sunt
interfecti hominum milia XXII, praeterquam extra murum qui perierunt. Ita
Caesar oppido potitus. Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos
superius demonstravimus, eruptionem fecerunt et bene multi interfecti; in
oppidum sunt redacti.
35. Caesar Hispalim cum
contendisset, legati de precatum venerunt. Ita cum ad oppidum esset ventum,
Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit. Erat
bene magna manus intra Pompeianarum partium quae praesidium receptum
indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset
defensor acerrimus. Is tota Lusitania notissimus erat. Hic clam praesidia
Lusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum hominem barbarum ad Lennium
convenit, qui bene magnam manum Lusitanorum haberet. rursus Hispalim oppidum
denuo noctu per murum recipitur. Praesidium, vigiles iugulant, portas
praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
36. Dum haec geruntur, legati
Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent. Quod ante
Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se
lucrificare. Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant. Quod Caesar
cum animum adverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi
incenderent et moenia delerent. Ita consilio habito noctu patitur Lusitanos
eruptionem facere; id quod consulto non existimabant fieri. Ita erumpendo navis
quae ad Baetim flumen fuissent, incendunt. Nostri dum incendio detinentur, illi
profugiunt et ab equitibus conciduntur. Quo facto oppido recuperato Hastam iter
facere coepit. Ex qua civitate legati ad deditionem venerunt. Mundenses qui ex
proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi
deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese
ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in
castris administrarent. Hac re cognita insequenti nocte vigilia tertia tessera
data extra vallum omnes sunt concisi.
|