Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Hispaniensi

IntraText CT - Text

  • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. X-XII

10. Insequenti luce Arguetius ex Italia cum equitatu venit. is signa Saguntinorum rettulit quinque quae ab oppidanis cepit. Suo loco praeteritumst quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesarem venissent. ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam versus iter facere coepit. Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.

11. Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant. Ex his capti l cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. eo die Q. Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus solitus est mitti. Hoc praeterito tempore C. Fundanius eques Romanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.

12. Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo qui dixerunt se servos esse. Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea cum Fabio et Pedio fuerant . . . et [a] Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt compluresque vulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem vi fecerunt, cum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt. Quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur. Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License