Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De bello Hispaniensi IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIX-XXI19. Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: 'L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo'. Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XI Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus. 20. Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit. Caesar movit et propius castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores. Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum, servus est prensus in cuniculo quem supra demonstravimus dominum iugulasse; is vivus est conbustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura. Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula. Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae. 21. Postero die equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter XL equites ad aquatores nostros excucurrerunt, nonnullos interfecerunt, item alios vivos abduxerunt; e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci. Ex quibus effugerunt CXX et ad Caesarem venerunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |