Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De bello Hispaniensi

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

31. Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri prope diffiderent victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse. Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum. Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt. Quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa . . et fasces . . . praeterea hos habuit . . .

32. . . . ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare. Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo. Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa. Universa hostium timorem . . . virtutisque insignia proposita viderent, et vallo circumcluderentur adversarii. Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt. Ex hoc proelio Valerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fugit, Sex. Pompeio qui Cordubae fuisset, rem gestam refert. Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigilia ab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque peditibus ad navale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX. Quo cum ad octavum miliarium venisset, P. Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset. litteris missis Pompeius Carteiam defertur. Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent. Cum frequentia convenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.

33. Caesar ex proelio [Munda] munitione circumdata Cordubam venit. Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt. Cum eo ventum esset, conviciare coeperunt, nos ex proelio paucos superesse; quo fugeremus? Ita pugnare coeperunt de ponte. Caesar flumen traiecit et castra posuit. Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi extruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis; pecuniam et argentum in praesentia familiae donavit. Ipse de tempore cenare, resinam et nardum identidem sibi infundit. Ita novissimo tempore servum iussit et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License