|
4. Nunc
de musicae partibus, sicut est a maioribus traditum, prosequamur. musica
scientia est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui
inveniuntur in sonis, ut duplum, triplum, quadruplum, et his similia quae
dicuntur ad aliquid.
5.
Musicae partes sunt tres: armonica—rithmica—metrica. armonica est scientia
musica quae decernit in sonis acutum et gravem. rithmica est quae requirit
incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat. metrica est quae
mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia
heroicon, iambicon, heleiacon, et cetera.
6.
Instrumentorum musicorum genera sunt tria:
percussionalia—tensibilia—inflatilia. percussionalia sunt acitabula aenea et
argentea, vel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suavitate
tinnitum. tensibilia sunt cordarum fila sub arte religata, quae ammoto plectro
percussa mulcient aurium delectabiliter sensum, in quibus sunt species
cythararum diversarum. inflatilia sunt quae spiritu reflante completa in sonum
vocis animantur, ut sunt tubae, calami, organa, pandoria et cetera huiuscemodi.
|