|
7. Restat
nunc ut de symphoniis dicere debeamus. symphonia est temperamentum sonitus
gravis ad acutum vel acuti ad gravem, modulamen efficiens sive in voce sive in
flatu sive in percussione. symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron,
secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta
diapason simul et diapente, sexta disdiapason. I. diatessaron symphonia est quae constat ex
ratione epitrita et fit ex sonis quattuor, unde et nomen accepit. II. diapente
symphonia est quae constat ex ratione emiolia et fit sonitibus quinque. III.
diapason symphonia est quae etiam diocto dicitur. constat ex ratione diplasia,
hoc est, dupla; fit autem per sonitus octo, unde et nomen accepit sive diocto
sive diapason, quia apud veteres cytharae ex octo cordis constabant; diapason
ergo dicta est quasi ex omnibus sonis constans. IIII. diapason simul et
diatessaron symphonia est quae constat ex ratione quam habet xxiiii numerus ad
octonarium numerum; fit autem per sonitus xi. V. diapason simul et diapente
symphonia est quae constat ex ratione triplasia; fit autem per sonitus xii. VI.
disdiapason, id est dupla diapason, symphonia est quae constat ex ratione
tetraplasia; fit autem per sonos xv.
|