Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
De Musica

IntraText CT - Text

  • Caput V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

8. Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in vocis accentu sive tenore consistit. toni vero sunt quindecim: hypodorius hypoiastius hypophrygius hypoaeolius hypolydius dorius iastius phrygius aeolius lydius hyperdorius hyperiastius hyperphrygius hyperaeolius hyperlydius. I. hypodorius tonus est omnium gravissime sonans, propter quod et inferior nuncupatur. II. hypoiastius autem hypodorium hemitonio praecedens. III. hypophrygius est hypoiastium hemitonio, hypodorium tono praecedens. IIII. hypoaeolius est hypophrygium hemitonio, hypoiastium tono, hypodorium tono semis praecedens. V. hypolydius est hypoaeolium hemitonio, hypophrygium tono, hypoiastium tono semis, hypodorium ditono praecedens. VI. dorius est hypolydium hemitonio, hypoaeolium tono, hypophrygium tono semis, hypoiastium ditono, hypodorium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, praecedens. VII. iastius est dorium hemitonio, hypolydium tono, hypoaeolium tono semis, hypophrygium ditono, hypoiastium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypodorium tribus tonis praecedens. VIII. phrygius est iastium hemitonio, dorium tono, hypolydium tono semis, hypoaeolium ditono, hypophrygium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypoiastium tribus tonis, hypodorium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, praecedens. VIIII. aeolius phrygium hemitonio, iastium tono, dorium tono semis, hypolydium duobus tonis, hypoaeolium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypophrygium tribus tonis, hypoiastium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypodorium quattuor tonis praecedens. X. lydius est aeolium hemitonio, phrygium tono, iastium tono semis, dorium duobus tonis, hypolydium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypoaeolium tribus tonis, hypophrygium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypoiastium quattuor tonis, hypodorium quattuor semis <tonis> praecedens. XI. hyperdorius est lydium hemitonio, aeolium tono, phrygium tono semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypolydium tribus tonis, hypoaeolium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypophrygium quattuor tonis, hypoiastium quattuor semis, hypodorium quinque <tonis praecedens>. XII. hyperiastius est hyperdorium hemitonio, lydium tono, aeolium tono semis, phrygium duobus tonis, iastium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, dorium tribus tonis, hypolydium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypoaeolium quattuor tonis, hypophrygium quattuor semis, hypoiastium quinque tonis, hypodorium quinque semis <praecedens>. XIII. hyperphrygius est hyperiastium hemitonio, hyperdorium tono, lydium tono semis, aeolium duobus, phrygium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, iastium tribus tonis, dorium tribus semis, hoc est diapente symphonia, hypolydium quattuor tonis, hypoaeolium quattuor semis, hypophrygium quinque, <hypoiastium quinque> semis, hypodorium sex, hoc est diapason symphonia, praecedens. XIIII. hyperaeolius est hyperphrygium hemitonio, hyperiastium tono, hyperdorium tono semis, lydium duobus tonis, aeolium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, <phrygium tribus tonis, iastium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia>, dorium quattuor tonis, hypolydium quattuor semis, hypoaeolium quinque tonis, hypophrygium quinque semis, hypoiastium sex tonis, hoc est diapason symphonia, hypodorium sex semis tonis <praecedens>. XV. hyperlydius est novissimus et acutissimus omnium, hyperaeolium hemitonio, hyperphrygium tono, hyperiastium tono semis, hyperdorium duobus tonis, lydium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, aeolium tribus, phrygium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, iastium quattuor tonis, dorium quattuor semis, hypolydium quinque, hypoaeolium quinque semis, hypophrygium sex tonis, hoc est diapason symphonia, hypoiastium sex semis tonis, hypodorium septem tonis <praecedens>. unde claret quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus septem tonis praecedit hypodorium omnium gravissimum. in quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis virtus ostensa est ut excitatos animos sedarent, ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, volucres atque delfinas ad auditum suae modulationis attraherent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License