|
10.
Gratissima ergo nimis utilisque cognitio, quae et sensum nostrum ad superna
erigit et aures suavi modulatione permulcet. quam apud Graecos Alypius,
Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili institutione docuerunt; apud Latinos
autem vir magnificus Albinus librum de hac re compendiosa brevitate
conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse
retinemus. qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis Gaudentium,
quem si sollicita intentione relegatis, huius scientiae vobis atria patefaciet.
fertur etiam Latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta huius operis
effecisse. scripsit etiam et pater Augustinus de Musica sex libros, in quibus
humanam vocem rithmicos sonos et armoniam modulabilem in longis syllabis atque
brevibus naturaliter habere posse monstravit. Censorinus quoque de accentibus
qui voci nostrae valde necessarii sunt, suptiliter disputavit, quos pertinere
dicit ad musicam disciplinam; quem vobis inter ceteros transscriptum reliqui.
|