| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus De Musica IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput IV7. Restat nunc ut de symphoniis dicere debeamus. symphonia est temperamentum sonitus gravis ad acutum vel acuti ad gravem, modulamen efficiens sive in voce sive in flatu sive in percussione. symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta disdiapason. I. diatessaron symphonia est quae constat ex ratione epitrita et fit ex sonis quattuor, unde et nomen accepit. II. diapente symphonia est quae constat ex ratione emiolia et fit sonitibus quinque. III. diapason symphonia est quae etiam diocto dicitur. constat ex ratione diplasia, hoc est, dupla; fit autem per sonitus octo, unde et nomen accepit sive diocto sive diapason, quia apud veteres cytharae ex octo cordis constabant; diapason ergo dicta est quasi ex omnibus sonis constans. IIII. diapason simul et diatessaron symphonia est quae constat ex ratione quam habet xxiiii numerus ad octonarium numerum; fit autem per sonitus xi. V. diapason simul et diapente symphonia est quae constat ex ratione triplasia; fit autem per sonitus xii. VI. disdiapason, id est dupla diapason, symphonia est quae constat ex ratione tetraplasia; fit autem per sonos xv. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |