Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
De Musica

IntraText CT - Text

  • Caput VII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VII

10. Gratissima ergo nimis utilisque cognitio, quae et sensum nostrum ad superna erigit et aures suavi modulatione permulcet. quam apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili institutione docuerunt; apud Latinos autem vir magnificus Albinus librum de hac re compendiosa brevitate conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse retinemus. qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis Gaudentium, quem si sollicita intentione relegatis, huius scientiae vobis atria patefaciet. fertur etiam Latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta huius operis effecisse. scripsit etiam et pater Augustinus de Musica sex libros, in quibus humanam vocem rithmicos sonos et armoniam modulabilem in longis syllabis atque brevibus naturaliter habere posse monstravit. Censorinus quoque de accentibus qui voci nostrae valde necessarii sunt, suptiliter disputavit, quos pertinere dicit ad musicam disciplinam; quem vobis inter ceteros transscriptum reliqui.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License