Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Verrius Flaccus Fragmenta IntraText CT - Text |
Hi sunt Fasti Praenestini seu Kalendarium a Verrio FIacco Praenestinis, ut quidem videtur, municipibus suis, compositum, quod Hemicycli marmoreo parieti incidendum curarent atque publicarent. Ex quo enim horum reliquiae in agro Prrenestino, iuxta rudera circularis cuiusdam aedificii, effossae, per Fogginium expressae cum docta interpretatione a.d. 1779 Romae prodierunt, iam vanitas apparuit eruditorum, qui Suetonii verba Statuam habet Praeneste, sollicitaverant; nec habuit quo se tueretur coniectura pro Vestae (templo), iis scilicet percommoda, qui Verrio nostro Fastos Consulares Capitolinos tribuere quondam voluerunt. Nam dubium esse non potest quos Suetonius Fastos ab illustri grammatico ordinatos intellexerit, maxime collato Ovidii loco in Fastis VI, 57, sqq. (Iuno loquitur):
Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
Roma; suburbani dant mihi munus idem.
Inspice, quos habeat nemoralis
Aricia fastos,
Et populus Laurens, Lanuviumque meum.
Est illic mensis Iunonius. Inspice Tibur,
Et Praenestinae moenia sacra Deae:
Iunonale leges tempus.
Sed
de his omnibus eruditam Fogginii disputationem non libet repetere. Ne
quatuor quidem qui supersunt, iique mutili, Kalendarii menses iusta forma
exscribere potuimus, vel quia notae ad illustranda ista fragmenta necessariae
facile modum huius libelli excessissent. Ea tantum subiicimus, quae Verrianae
operae rationem, et per se et cum fragmentis e Macrobio allatis, satis
significare videantur. Qui plura desiderabunt, Fogginii tabulas et commentarium
adeant, vel saltem Orellii Inscr. Latinas, cap. XXII, et F.A. Wolf.
in Suetonio suo, Tom. IV, p. 315-355, quorum uterque fragmenta recudi curavit
cum expositione et supplementis Fogginii, hic editoris Itali interpretationes
etiam in compendium redactas addidit.
12. [Ianuarius appellabat]ur in Latio [a
Iano cui faciun]t libo quod [ianual dicebatur].
13. Ad Kal. Ian.—[Feriae Aescu]lapio.
Vediovi. in insula (Tiburtina). Hae et [al]iae Calendae appellantur quia
[dierum pri]mus is dies est quos pontifex minor quo[libet] mense ad nonas
sin[gulas calat in Capi]tolio in curia Cala[bra—Hic ann]us no[vus incipit,]
quia eo die mag. in. eunt (sic) quod coepit [u.] c. a. DCI. (Cf. Varro.
L. L. VI, 27.)
14. Ad III Kal. Feb.—Feriae ex S. C. quo[d
eo] die ara Pacis Augusta[e in campo] Martio dedicata [e]st Druso et Crispino
c[os.] (u. c. 745).
15. Ad Non. Februar.: Concordiae in arce
feriae ex S. C. quod eo die imperator Caesar, Pontifex maximus, trib. potest.
XXI. cos. XIII. a S. P. Q. Romano Pater Patriae appellatus (u. c. 753).
(Plura huiusmodi in gratiam Caesarum inducta
reperies tum in fragmentis Praenestinis, tum in aliis veteribus Calendariis,
praesertim Amiternino. Et haec sunt initia adulationis, quae Vespasiani tempore
Fastos ita foedaverat, ut Senatus eos exonerari publice iusserit.
v. Tac. Ann. IV, 40. Cf. Cic.
Phil. II, 22. Ep. ad Brut. 15.—Infra. n. 21, 22.)
16. Martius ab Latinorum [Deo Marte.
Appel]laudi itaque apud Albanos et plerosque [pop]ulos La[tii m]os idem fuit
ante conditam Romam, ut a[u]tem alii cr[edu]nt, quod ei sacra fiunt hoc mense.
17. Ad XIII Kal. April.—[Tubilustrium
Feriae] Marti. Hic dies appellatur ita quod in atrio sutorio tubi lustrantur quibus
in sacris utuntur. Lutatius quidem clavam eam ait esse in ruina Pala[tii
i]ncensi a Gallis repertam qua Romulus urbem inauguraverit. (Cf. Festus
s. v. tubilustria.)
18. Ad VIIII Kal. April.—[Q. R.] C. F.
Hunc diem plerique perperam interpretantes putant appellar[i] quod eo die ex
comitio fugerit [rex; n]am neque Tarquinius abiit ex comitio, [e]t alio quoque
mense (IX Kal. Iunias) eadem [sacra fi]unt. [Potius notae istae sign]ificant,
Q[uando Rex Comitiavit Fast.].
—(Ignorabat scilicet Verrius hoc de vetutissimo
ritu, ex quo sub regibus ipse Rex, postea Rex Sacrorum e comitio victima
percussa aufugiebat, esse accipiendum. Orell.).
19. Ab his omnibus mensem Aperilem dici
merito credendum quasi aperilem, sicut apud Athenienses a)nqesthriw\n idem
mensis vocatur ab eo, quod hoc tempore cuncta florescant. Non tamen negat
Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent:
cuius rei causam, quia huic loco non convenit, praetereundum est. (Macrob. Saturn. I, 12.
Quam praeteriit causam Macrobius, eam nunc
habemus e marmore Praenestino. Cf. Ovid. Fast. IV,
143.)
[Aprilis a] Veniri (Venere) quod ea cum [Anchise
parens fuit Aene]ae regis [qui genuit Iul]um a quo P. R. ortus e[st. Putant nonnulli
ita appellatum fu]i se (sic) quia fruges, flores animaliaque ac maria et
terrae aperiuntur.
Ad Kal. Apr.—Frequenter mulieres supplicant
Fortunae Virili humiliores etiam [Veneri] in baliniis, quia in iis ea parte
corpo[ris] utique viri nudantur, qua feminarum gratia desideratur.
20. Ad III Non. Apr.—Ludi M. D. M. I.
(Matris Deum magnae Idaeae) Megalensia vocantur quod ea dea Migale (sic)
appellatur. Nobilium mutitationes cenarum solitae sunt frequenter fieri quod
Mater Magna ex libris Sibullinis arcessita locum mutavit ex Phrygi[a] Romam
[invecta].
21. Ad VIIII Kal. Maias.—[Vinalia.] Io[vi
sacer est dies - - ] m - - - del - - - consecratum. - - - rentur ab Rutulis,
quia Mezentius, Rex Etru[scor]um paciscebatur, si subsidio vinisset (sic),
omnium annorum vini fructum. Sig. Divo Augusto patri ad theatrum Mar[celli]
Iulia Augusta et Ti. Augustus dedicarunt. (Cf. Festus s. v. rustica
vinalia).
22. Ad VIII Kal. Maias.—Ti. Caesar togam
virilem sumpsit (sic) Imp. Caesare VII. M. Agrippa III Cos. (u. c. 727.
Cf. quae notavimus ad n. 15).
23. Ad VII Kal. Mai.—Feriae Robigo via
Claudia ad milliarium V, ne robigo frumintis (sic) noceat, sacrificiu[m]
et ludi cursoribus maioribus minoribusq(ue) fiunt. Festus est puerorum linoniorum
(sic), quia proximus superior meretricum est.
24. Ad IIII Kal. Maias.—Ludi Florae.
Feriae ex S. C. quod eo di[e aedes] et Vestae in domu Imp. Caesaris Augu[sti
Po]ntif. ma. dedicatast (sic) Quirinio et Valgio Cos. (u. c. 742). Eodem die aedis Florae, quae rebus
florescendis praeest, dedicata est propter sterilitatem frucum (sic).
Lactantius, Instit. I, 20, p. 66 Bip.: Nec
hanc solam (Larentiam cf. n. 27) Romani meretricem colunt, sed Faulam (1.
Floram?) quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit.—Flora cum magnas
opes ex arte meretricia quaesivisset, populum scripsit haeredem, certamque
pecuniam reliquit cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur
editione ludorum, quos appellant Floralia.
25. Ad XVIII (vel ut in marm.,
XIIX) Kal. Ian.—Consualia. Feriae Conso (seu Neptuno equestri). Equi et
muli in carinis aedi quod in eius tu - - - - et lectisternium elec[tis quin]que
Rex equo [rum?] manceps praestat.
26. Duodecimo Kal. Ian. feriae sunt divae
Angeroniae cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt: quam Verrius
Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac animorum sollicitudines propitiata
depellat. (Macrob. Saturn. 1,10. Huius interpretationis vestigia
nonnulla etiam nunc in marmore Praenestino leguntur, et de eadem Dea Paulus est
admodum ieiunus, nec satis quidem cum superiori Verrii interpretatione
consentit: “Angeronae Deae sacra a Romanis instituta sunt, quum angina omne
genus animalium consumeretur, cuius festa Angeronalia dicebantur.” Cf. Solin.
Polyh. I. § 6).
27. Decimo Kalendas Ian. feriae sunt Iovis
quae appellantur Larentinalia, de quibus quia fabulari libet, hae fere
opiniones sunt. Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias
otiantem, Deum tesseris provocasse, ipso utriusque manum tuente: adiecta
conditione ut victus coena scortoque multaretur. Victore itaque Hercule, illum
Accam Larentiam, nobilissimum per id tempus scortum, intra aedem inclusisse cum
coena; eamque postero die distulisse rumorem quod post concubitum Dei recepisset
munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae
aspernaretur. Evenisse itaque ut egressa templo mox a Carucio (Tarvilio?) capto
eius pulchritudine compellaretur, cuius voluntatem secuta assumptaque nuptiis
post obitum viri omnium bonorum eius facta compos, cum decederet, populum
Romanum nuncupavit haeredem. (Macrob. Ibid.) Marmor Praenestinum
Ad X Kal. Ian.—Larentinalia fer]iae Iovi. Accae
Larentin[ae sacrificium]. Hanc alii Rem. et Rom. [nutricem, alii] meretricem,
Herculis scortum [fuisse dic]unt [alii ei] parentari et publice quod P. R.
he[redem fece]rit magnae pecuniae quam accepe[rit ex testamen]to Tarvilii
amatoris sui. (Cf. n. 24).
28. Nec hoc praetermiserim quod nuptiis
copulandis Kalendas, Nonas et Idus religiosas, id est, devitandas censuerunt.
Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt, feriis autem vim cuiquam fieri,
piaculare est. Ideo tunc vitantur nuptiae in quibus vis fieri virginibus
videtur. Sed Verrium Flaccum, iuris pontificii peritissimum, dicere solitum
refert Varro, quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere fas non
esset; ideo magis viduis, quam virginibus, idoneas esse ferias ad nubendum. (Macrob.
Saturn. I, 15, Qui fiat ut Verrius, Varrone iunior, ab eo citetur, satis
feliciter expediit Fogginius, quem vide ad Suetonii Verrium.)