Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Verrius Flaccus
Fragmenta

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV.
DE OBSCURIS CATONIS
.

     29. Cato Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: Principio vobis mulier magnam dotem attulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non committit; eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum receptitium sectari atque flagitare virum iubet. Quaerebatur, servus receptitius quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium, receptusque sit. Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare precuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa compellaret. Cum pace autem, cumque venia istorum, si qui sunt, qui Veriii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. Recepticius enim servus in ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est, quam Verrius scripsit. (A. Gell. XVII, 6.)

     30. Festinare et properare idem significare, atque in eamdem rem dici videntur. Sed M. Cato id differre existimat: eaque hoc modo divisa. Verba sunt ipsius ex oratione, quam de suis virtutibus habuit: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat: qui multa simul incipit, neque perficit, is festinat. Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: Festinat inquit a fando dicitur: quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent: sed id nimis coactum atque absurdum videtur. (A. Gell. XVI, 14. Cf. Festi Fragmentum, p. 44. Urs.)

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License