Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Verrius Flaccus Fragmenta IntraText CT - Text |
V.
DE VERBORUM SIGNIFICATIONE vel SIGNIFICATU.
31.
Verrius Flaccus in quarto De verborum significatu dies, qui sunt postridie
Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam
dictos habitosque atros esse scribit: Urbe, inquit, a Gallis Senonibus
recuperata, L. Attilius in senatu verba fecit, L. Sulpicium, tribunum militum,
ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie
Idus fecisse: tum exercitum populi romani occidione occisum, et post diem
tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse: compluresque alii
senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina
postridie Kalendas, Nonas, Idus, a magistratu populi romani facta esset, eius
belli proximo deinceps praelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam rem ad pontifices
reiecit, ut ipsi, quod videretur, statuerent. Pontifices decreverunt, nullum
iis diebus sacrificium recte futurum. (A. Gell. V, 17.)
32. Historiam ab annalibus quidam differre
eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie
rerum sit historia, quibus rebus gerendis interfuerit is, qui narret. Eamque
esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De significatu
verborum quarto; ac se quidem dubitare super ea re dicit: posse autem videri
putat, nonnihil esse rationis in ea opinione, quod historia Graece significet
rerum cognitionem praesentium. Sed nos audire soliti sumus, annales omnino id
esse, quod historiae sint; historias non omnino esse id, quod annales sint;
sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id
necesse est hominem esse. (A. Gell. V, 18.)
33. Misit (Domitius, Romae celeber
grammaticus,) Favorino librum, quem promiserat: Verii, opinor, Flacci erat; in
quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: Senatum dici et
pro loco et pro hominibus; civitatem et pro loco et (pro) oppido, et pro iure
quoque omnium, et pro hominum multitudine: tribus quoque et decurias dici et
pro loco, et pro iure, et pro hominibus; contionem autem tria significare,
locum, et verba, suggestumque, unde verba fierent; item significare coetum
populi assistentis: item orationem ipsam, quae ad populum diceretur: Sicut M.
Tullius in Oratione, quae (in)scripta est contra contionem L. Metelli: Escendi,
inquit, in contionem: concursus est populi factus. Sicuti idem M. Tullius in
Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim
exspectant aures, ut verbis colligetur sententia. Item significare coetum
populi assistentis, item orationem ipsam, quae ad populum diceretur, exempla in
eo libro scripta non erant: sed nos postea Favorino desideranti harum omnium
significationum monumenta, et apud Ciceronem, sicuti supra scripsi, et apud
elegantissimos veterum reperta exhibuimus. (A. Gell. XVIII, 7.)
34. Salva res [est dum cantat] senex quare
parasiti Apollinis in scaena dictitent, causam Verrius in l. V quorum prima est
P. littera, reddidit quod C. Sulpicio et C. Fulvio Cos. M. Calpurnio Pisone Pr.
Urb. faciente ludos, subito ad arma exierint nuntiato adventu hostium, etc.
(Festus, p. 135, 136 Ursin. ex hoc loco apte confutatur Fogginii l. l. p. 87
notula: Hi libri (de verborum significatione) tot fuisse videntur, quot sunt
Alphabeti litterae.)
35. Apud Romanos moris fuit ut noctu
efferrentur ad funalia.——Inde etiam qui funeri praeerant, a vespera primum
vesperones, deinde vespillones dicti videntur, et magis moris Romani ut
impuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere immaturae sobolis domus
funestaretur, quod praecipue accidebat in eorum, qui in magistratu erant,
filiis. Alii tradunt de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius
esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et, si id fiat,
familia funestata sit.——Alii sicut Varro et Verrius Flaccus dicunt: si filius
familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem
in urbem infertur in (cum) cereis facibus [quoniam] praelucentibus, ad cuius
exequias nemo rogatur, sane haec corpora sive proiici iubebantur, et a cadendo,
sive quod sepultura carebant, cadavera dicta. (Servius ad Aen. XI, 143. Paulus
sub voce: Vespae et vespillones dicuntur, qui funerandis corporibus officium
gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia vespertino tempore eos
efferunt, qui funebri pompa duci propter inopiam nequeunt).
36. Verrius Flaccus Iuniperum iuvenem
pirum dicit; vere autem iuniperus est quasi (?) aculeis praedita, baccas ad
piperis speciem gerens. (Servius ad Ecl. VII, 53).
37. Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum
amorem praestent et ad se amanda alliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint, nec quidquam in his officii,
quasi amunia, hoc est, sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam
nihil praestantes immunes vocantur. (Isidorus, Orig. XIV, 8, 33).2
38. Bellitudinem sicut magnitudinem
Verrius dixit. (Paulus, p. 29, Lindem).
39. Impetum, industrium, indulgentem (ac
diligentem?) perinde compositum ait Verrius, atque impunis et immunis. Mihi
non satis persuadet. (Paulus, p. 81).
40. V. infra, p. 31.