Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Verrius Flaccus Fragmenta IntraText CT - Text |
58.
Antea hoc adverbium loci fuit, quod nunc abolevit. Nam crebro in antiquis
lectionibus invenitur, sicut in Epistolis probat Verrius Flaccus exemplis,
auctoritate, ratione, dicens in adverbiis pro U, O plerumque maiores ponere
consuetos, et sic pro Huc, Hoc veteres dicere solebant, sicut pro Iluc,
Illo dicimus. (Servius ad Aen. VIII, 423).