Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Verrius Flaccus Fragmenta IntraText CT - Text |
62. De
Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt. Solus Verrius
Flaccus dicit, Garanum fuisse pastorem magnarum virium qui Cacum adflixit;
omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos. (Servius ad
Aen. VIII, 203).
63. Verrius: Saevitiaque eorum abominaretur
ab hominibus, passive dixit. (Priscianus VIII, 4, p. 368, Krehl.).
64. Nonnulli etiam ex participiis
putaverunt talia figurari, ut Verrius Flaccus, qui ab eo quod est audens,
audenter. (Charisius II, p. 164).
65. Differt fatigatus a fesso,
ut Verrius ait, quod fatigatus, cum quis per alium laborare compellitur, ut
lassatus; fessus vero, cum quis laborare deficit, ut lassus. (Diomedes
1, p. 361).
66. Labra et labia indistincte
dicuntur, et diminutio labella non labias, ut quidam volunt, nam
et Virgilius ait calamo trivisse labellum. Verrius autem Flaccus sic
distinxit, modica esse labra, labia autem immodica, et inde labiones dici. Nam et Terentius: Labiis demissis gemens,
et Plautus: Labiis dum ductant eum. (Charis. 1, p. 79.)
67. Lacte sine vitio dicimus; nam
et Cato sic dixit: et in Italia atras capras lacte album habere. Sed et
Valgius et Verrius et Trogus de animalibus, (haeres) lacte
dicunt. At consuetudo tamen aliud sequitur. (Charis. 1, p. 79)
[[ 68. Fulvius an Verrius Flaccus apud Arnobium
Adv. G. V, 18 (cf. Festi fragm.
p. 24) citetur, incertum; de M. Flavio (Flacco ?), grammatico italo, apud Lydum
p. 5 ed. Bonn., magis etiam dubia res est.]]
Praeterea Verrius inter Plinii auctores citatur
Libb. |
||
|
VII. De hominis natura et artium inventione. |
|
|
||
|
||
|
||
|
||
|
XXVIII. Medicinae ex animalibus. |
|
|
||
|
||
|
||
|
|
Camden's
Notes:
1 Egger's edition prints N.A. 1, 5.
2 Egger's edition prints Orig. XIV, 18, 33
3 Egger's edition prints Polenta dicit...