Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Verrius Flaccus Fragmenta IntraText CT - Text |
II.
SATURNUS.
10.
Qui Saturnaliorum dicunt, auctoritate magnorum muniuntur virorum. Nam et
Sallustius in Tertio Bacchanaliorum ait; et Masurius Fastorum secundo, Vinaliorum
dies, inquit, Iovi sacer est, non, ut quidam putant, Veneri. Et ut
ipsos quoque grammacos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello, qui
Saturnus inscribitur: Saturnaliorum, inquit, dies apud Graecos
quoque festi habentur; et in eodem libro: Dilucide me, inquit, de
constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror—(Macrob. Saturn.
I, 4).
11. Illud non omiserim, Tritonas cum
buccinis fastigio Saturni aedis superpositos.—Cur autem Saturnus ipse in
compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit. (Macrob.
Saturn. I, 8.)