Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Verrius Flaccus
Fragmenta

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V.
DE VERBORUM SIGNIFICATIONE
vel SIGNIFICATU.

     31. Verrius Flaccus in quarto De verborum significatu dies, qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit: Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Attilius in senatu verba fecit, L. Sulpicium, tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse: tum exercitum populi romani occidione occisum, et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse: compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus, a magistratu populi romani facta esset, eius belli proximo deinceps praelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam rem ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod videretur, statuerent. Pontifices decreverunt, nullum iis diebus sacrificium recte futurum. (A. Gell. V, 17.)

     32. Historiam ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit historia, quibus rebus gerendis interfuerit is, qui narret. Eamque esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De significatu verborum quarto; ac se quidem dubitare super ea re dicit: posse autem videri putat, nonnihil esse rationis in ea opinione, quod historia Graece significet rerum cognitionem praesentium. Sed nos audire soliti sumus, annales omnino id esse, quod historiae sint; historias non omnino esse id, quod annales sint; sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id necesse est hominem esse. (A. Gell. V, 18.)

     33. Misit (Domitius, Romae celeber grammaticus,) Favorino librum, quem promiserat: Verii, opinor, Flacci erat; in quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: Senatum dici et pro loco et pro hominibus; civitatem et pro loco et (pro) oppido, et pro iure quoque omnium, et pro hominum multitudine: tribus quoque et decurias dici et pro loco, et pro iure, et pro hominibus; contionem autem tria significare, locum, et verba, suggestumque, unde verba fierent; item significare coetum populi assistentis: item orationem ipsam, quae ad populum diceretur: Sicut M. Tullius in Oratione, quae (in)scripta est contra contionem L. Metelli: Escendi, inquit, in contionem: concursus est populi factus. Sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim exspectant aures, ut verbis colligetur sententia. Item significare coetum populi assistentis, item orationem ipsam, quae ad populum diceretur, exempla in eo libro scripta non erant: sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta, et apud Ciceronem, sicuti supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus. (A. Gell. XVIII, 7.)

     34. Salva res [est dum cantat] senex quare parasiti Apollinis in scaena dictitent, causam Verrius in l. V quorum prima est P. littera, reddidit quod C. Sulpicio et C. Fulvio Cos. M. Calpurnio Pisone Pr. Urb. faciente ludos, subito ad arma exierint nuntiato adventu hostium, etc. (Festus, p. 135, 136 Ursin. ex hoc loco apte confutatur Fogginii l. l. p. 87 notula: Hi libri (de verborum significatione) tot fuisse videntur, quot sunt Alphabeti litterae.)

     35. Apud Romanos moris fuit ut noctu efferrentur ad funalia.——Inde etiam qui funeri praeerant, a vespera primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur, et magis moris Romani ut impuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere immaturae sobolis domus funestaretur, quod praecipue accidebat in eorum, qui in magistratu erant, filiis. Alii tradunt de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et, si id fiat, familia funestata sit.——Alii sicut Varro et Verrius Flaccus dicunt: si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur in (cum) cereis facibus [quoniam] praelucentibus, ad cuius exequias nemo rogatur, sane haec corpora sive proiici iubebantur, et a cadendo, sive quod sepultura carebant, cadavera dicta. (Servius ad Aen. XI, 143. Paulus sub voce: Vespae et vespillones dicuntur, qui funerandis corporibus officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa duci propter inopiam nequeunt).

     36. Verrius Flaccus Iuniperum iuvenem pirum dicit; vere autem iuniperus est quasi (?) aculeis praedita, baccas ad piperis speciem gerens. (Servius ad Ecl. VII, 53).

     37. Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestent et ad se amanda alliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint, nec quidquam in his officii, quasi amunia, hoc est, sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes immunes vocantur. (Isidorus, Orig. XIV, 8, 33).2

     38. Bellitudinem sicut magnitudinem Verrius dixit. (Paulus, p. 29, Lindem).

     39. Impetum, industrium, indulgentem (ac diligentem?) perinde compositum ait Verrius, atque impunis et immunis. Mihi non satis persuadet. (Paulus, p. 81).

     40. V. infra, p. 31.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License