Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Verrius Flaccus Fragmenta IntraText CT - Text |
VI.
DE ORTHOGRAPHIA.
Scribonius
Aphrodisius Orbilii servus atque discipulus, mox a Scrbonia, Libonis filia,
quae prior Augusti uxor fuerat, redemptus et manumissus, docuit, quo Verrius,
tempore; cuius etiam libro de Orthographia rescripsit, non sine insectatione
studiorum morumque eius. (Sueton. de ill. Gramm.
XIX.)
41. Alicam sine aspiratione dictam
Verrius tradit, et sic multi dixerunt (Charis. 1, p. 75. Pauli
Epitome: Alica dicitur, quod alit corpus).
42. Camara dicun(tur), ut Verrius
Flaccus adfirmat non Camera per e. Sed Lucretius: Cameraeque
caminis Ex cratibus, dicendo etiam Cameram dici posse ostendit. (Charisius
1, p. 43.—Repetitum p. 2779 in inc. script. de Orthogr.).
43. Diligente Verrius Flaccus,
inquit Plinius. Eorum nominum quae in NS finiuntur casu nominativo, ablativus
in E dirigendus est. (Charisius 1, p. 101).
44. Hellenius Acron Verrium dicit errare,
qui putat hos ambo dici debere. (Charisius 1, p. 95.)
45. Caesar de Analogia secundo panium
dixit, sed Verrius panum sine i. Ego autem neutrum probo. (Charis
1, p. 69. Quae iisdem fere verbis repetita sunt p. 114.)
46. Manibias per duo i dicendum,
quia sunt a manibus, ut putat Verrius. Sed et manubiae per U dici
possunt a manus virtute contractae. (Charisius 1, p. 75.)
47. Nomenclator sine U dicitur, ut
Verrius ait, velut nominis calator. (Charisius 1, p. 282.)
48. Polenta dici debet per O, cuius
rei Verrius Flaccus rationem hanc reddit, quod usu omnium poliatur. (Charisius.
1, p. 75.)3
49. Inchoo, inchoavi sic dicendum
putat Julius Modestus, quia sit compositum a chao, initio rerum, quod
Vellius et Flaccus (sic) in postrema syllaba aspirandum probaverunt. Cohum enim apud veteres mundum significat. Unde
subtractum incohare. (Diomedes 1, p. 361.)
50. Nonnulli synaloephas quoque
observandas circa talem scriptionem existimaverunt, sicut Verrius Flaccus; ut
ubicumque prima vox M littera finiretur, sequens a vocali inciperet, M non
tota, sed pars illius prior tantum scriberetur, ut appareret exprimi non
debere. (Velius Longus, de Orthogr., p. 2238.)
51. Verrio FIacco videtur eamdem esse apud
nos U litteram, quae apud Graecos Y; namque his exemplis argumentatur: quod
illi dicunt ku/minon, nos cuminum, quam illi kupa/risson, nos cupressum,
[quem] illi kuqernh/thn, nos gubernatorem. Nec non ex eiusmodi Theseus,
Menoeceus, Peleus, et similibus affirmat. (Velius L. de Orthogr., p.
2215.)
52. X et Z Verrio Flacco placet mutas
esse: quoniam a multis incipiant, una a c, antra a d. Quod si
quos movet quod in semivocalem desinant, sciant, inquit, Z litteram sic scribi
ab his qui putant illam ex σ et δ
constare, ut sine dubio muta finiatur. (Velius L., de Orthogr.,
p. 2216).