IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
XXXVIII. [1] Proinde nec paulo lenius inter <il>licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet. [2] Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constat modestiae publicae, ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia concilia curias contiones, spectacula etiam aemulis studiorum compulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam. [3] At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus nec ulla magis res aliena quam publica. Unam omnium rem publicam agnoscimus, mundum. [4] Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus. Nihil est nobis dictu visu auditu cum insania circi, cum impudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate. [5] Licuit Epicureis aliam decernere voluptatis veritatem, id est animi aequitatem: In quo vos offendimus, si alias praesumimus voluptates? Si oblectari noviss<im>e nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra. Sed reprobamus, quae placent vobis. Nec vos nostra delectant.