IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
XLI. [1] Vos igitur importuni rebus humanis, vos rei, publicorum incommodorum illices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur. Etenim credibilius haberi debet eum irasci, qui neglegatur quam qui coluntur; [2] aut ne illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum! "Hoc", inquitis, "et in deum vestrum repercutere est, si quod et ipse pati[a]tur, propter profanos etiam suos cultores laedi." Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis. [3] Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus, et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur. [4] Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem; vos contra utramque despicitis; et sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a deo obveniant. [5] Atquin nos nullo modo laedimur; inprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc quia, si quid adversi infligitur, vestris meritis deputatur. Sed et si aliqua nos quoque praestringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae. Sin vero ab eis, quos colitis, omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseveratis tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant [quos separare deberent a meritis Christianorum]?