Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

XLII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XLII. [1] Sed alio quoque iniuriarum titulo postulamur: et infructuosi [in] negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus habitus instructus, eiusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, silvicolae et exules vitae. [2] Meminimus gratiam debere nos deo domino creatori; nullum fructum operum eius repudiamus, plane temperamus, ne[c] ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis tabernis officinis stabulis nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. [3] Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercatus proinde miscemus, artes, opera nostra publicamus usui vestro. Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio.

[4] Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam; attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum. [5] Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam cenantibus mos est; attamen ubi, de copiis tuis ceno. [6] Non emo capiti coronam; quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis; sed et si in coronam coactis, nos coronam naribus novimus; viderint qui per capillum odorantur! [7] Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, liberius de propriis locis sumam. Tur<a> plane non emimus; si Arabiae queruntur, sciant Sabaei plures et cariores suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.

[8] "Certe", inquitis, "templorum vectigalia cottidie decoquunt; stipes quotusquisque iam iactat?" Non enim sufficimus et hominibus et deis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum. Denique porrigat manum Iuppiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.

[9] Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependetibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur, quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo ceterarum rationum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License