IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
XLV. [1] Nos ergo soli innocentes! Quid mirum, si necesse est? Enimvero necesse est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam. [2] Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas ad exigendum; tam illa falli facilis quam ista contemni. [3] Atque adeo quid plenius, dicere: "Non occides" an docere: "Ne irascaris quidem"? Quid perfectius, prohibere adulterium an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius, de maleficio an et de maliloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere an nec vicem iniuriae sinere? [4] Dum tamen sciatis ipsas leges quoque vestras, quae videntur ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore forma mutuatas. Diximus iam de Moysi aetate.
[5] Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat [et] plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate deliquenti? [6] Recogitate ea etiam pro brevitate supplicii cuiuslibet non tamen ultra mortem remansuri. Sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum. [7] Enimvero nos, qui sub deo omnium speculatore dispungimur quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse, qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.