IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
XLVIII. [1] Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget? Etiam ab animalibus abstinendi propterea persuasum quis habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet? At enim Christianus si de homine hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis nec saltem coetibus a populo exigetur.
[2] Si quaecumque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum in corpora, cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui: Id esse, quod fuerat? Iam non ipsae sunt, quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non erant, nisi desinant esse quod fuerant. [3] Multis etiam locis ex otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restau[ra]retur condicionem, etsi non effigiem. [4] Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse, qui fuerat, exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et, quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt.
[5] "Sed quomodo", inquis, "dissoluta materia exhiberi potest?" Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita, quid fueris antequam esses. Utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet? [6] Qui non eras, factus es; cum iterum non eris, fies. Redde, si potes, rationem qua factus es, et tunc require, qua fies! Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod numquam fuisti aliquando.
[7] Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo, quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis imposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis. [8] Lux cottidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt; fructus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt; omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur. [9] Tu homo, tantum nomen, si intellegas te, vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum, cuius et totum.
[10] "Ergo", inquitis, "semper moriendum erit et semper resurgendum?" Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit quam praedicavit. [11] Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent, ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte, eadem aevum quoque ita destinata <et> distincta conditione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
[12] Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum, quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam aeternitatis perpetuitatem. [13] Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius divina[m] scilicet, subministrationem incorruptibilitatis. [14] Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est, qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat. [15] Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis: Montes uruntur et durant. Quid nocentes et dei hostes?