IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
III. [1] Quid quod ita plerique clausis oculis in odium eius impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem? "Bonus vir Gaius Seius, tantum quod Christianus." Item alius: "Ego <miror Lucium> Titium, sapientem virum, repente factum Christianum." Nemo retractat, ne ideo bonus Gaius et prudens Lucius, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus. [2] Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant irrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare. [3] Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant, quod laudant: Caecitate odii in suffragium impingunt: "Quae mulier! Quam lasciva, quam festiva! Qui[s] iuvenis! Quam lusius, quam amasius! Facti sunt Christiani." Ita nomen emendationi imputatur. [4] Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt. Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus <eiecit>, filium <iam> subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit; ut quisque hoc nomine emendatur, offendit. Tanti non est bonum, quanti odium Christianorum.
[5] Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus, quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis aut infaustum aut maledicum aut impudicum? "Christianus" vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam "Chrestianus" pronuntiatur a vobis ---- nam nec nominis certa est notitia penes vos ----, de suavitate vel benignitate compositum est. Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum.
[6] At
enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si aliqua
disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi
de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? Etiam a locis
conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici? Aeque medici ab Erasistrato
et grammatici ab Aristarcho, coqui etiam ab Apicio? [7] Nec
tamen quemquam offendit professio nominis cum institutione transmissi ab
institutore. Plane, si qui probabit malam sectam et ita malum et auctorem, is
probabit et nomen malum, dignum odio de reatu sectae et auctoris; ideoque ante
odium nominis competebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de
secta. [8] At nunc utriusque inquisitione et agnitione
neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et
auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.