Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

VI. [1] Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt. [2] Quon[i]am illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes, quae centum aera non amplius in cenam subscribi iubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec impune usurpari sinebant? [3] Video enim et centenarias cenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances ---- parum est, si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium ---- argentaria metalla producta. Video et theatra nec singula satis esse nec nuda. Nam ne vel hieme voluptas impudica frigeret, primi Lacedaemonii paenulam ludis excogitaverunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum.

[4] Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito, quem sponsus oppignerasset pronubo anulo; cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat impune a Metennio marito trucidata sit. [5] Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat, ut spiritu iudicarentur. [6] Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus utique prosperata, qua[e] per annos ferme sescentos ab urbe condita nulla repudium domus scripsit? At nunc in feminis prae auro nullum leve est membrum, prae vino nullum liberum est osculum, repudium vero iam et votum est, quasi matrimonii fructus.

[7] Etiam circa ipsos deos vestros quae prospecte decreverant patres vestri, idem vos obsequentissimi rescidistis. Liberum Patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia eliminaverunt. [8] Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo Cynocephalo Capitolio prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non utique Christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam maiestatem contulistis.

[9] Ubi religio, ubi veneratio maioribus debita a vobis? Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper antiquitatem, et nove de die vivitis. Per quod ostenditur, dum a bonis maiorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire, quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis. [10] Adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi eam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias vestras immol[ar]etis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a vobis adversus maiorum auctoritatem. [11] Nunc enim ad illam occultorum facinorum infamiam respondebo, ut viam mihi ad manifestiora purgem.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License