Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

XXI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXI. [1] Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, [2] vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem deo manciparemur. [3] Sed et vulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei indicaverunt: quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.

[4] Totum Iudaeis erat apud deum gratia, ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum. Unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur. [5] Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur. [6] Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi allegeret deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.

[7] Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam venturus a deo praenuntia<ba>tur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur ---- non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de patris semine. [8] Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum, amatorem in auro conversum Danaidis. Iovis ista sunt numina vestra. [9] Ceterum dei filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam videtur habere, non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur.

[10] Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes λγον, id est atque rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit; eundem et fatum vocari et deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. [11] Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti. Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae; nam et deus spiritus. [12] Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur, [ita de spiritu spiritus et de deo deus] ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materia[e] matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris. [13] Ita et quod de deo profectum est, deus et dei filius et unus ambo; ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alter[num], numerum gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. [14] Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa nutritur adolescit affatur docet operatur et Christus est. Recipite interim hanc fabulam ---- similis est vestris ----, dum ostendimus, quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istius [modi] praeministraverint.

[15] Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum eius expectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod iam venisse non credunt. Duobus enim adventibus eius significatis, primo, qui iam expunctus est in humilitate condicionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt. [16] Ne enim intellegerent pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictorum. Ipsi legunt ita scriptum multatos se sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge.

[17] Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur, uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei id est LOGON illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset. [18] Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur, magistri primoresque Iudaeorum ita exasperabantur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem [Iesum] dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos; parum, si non et prophetae retro. [19] Et tamen suffixus multa mortis illius propria ostendit insignia. Nam spiritum cum verbo sponte dimisit praevento carnificis officio. Eodem momento dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt. Et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis. [20] Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. [21] Sed ecce tertia die concussa repente terra et mole revoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est praeterquam exuviae sepulti. [22] Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt. Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. [23] Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.

[24] Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit ---- sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares. [25] Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.

[26] Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos, quos adoratis. Multum est, si eos adhibeam, ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis. [27] Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert et transferendo iam non colit, quod negavit. [28] Dicimus et palam dicimus et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: "Deum colimus per Christum". Illum hominem putate; per eum et in eo se cognosci et coli deus vult.

[29] Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi deum per hominem Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melamp[h]us Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit. [30] Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qu[i]a iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet. [31] Quaerite igitur, si vera est ista divinitas Christi, si ea est, qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, comperta inprimis illa omni ratione, quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License