IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
XXII. [1] Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est; sciunt daemones philosophi Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? Cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono. [2] Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usu<m> maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem exsecramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit. Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. [3] Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo, quem diximus, principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur. [4] Nunc de operatione eorum satis erit exponere.
Operatio eorum est hominis eversio; sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valetudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. [5] Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit. [6] Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata. [7] Et quae illi accuratior pascua est, quam <ut> hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo [ut] operetur expediam.
[8] Omnis spiritus ales est: hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt. Totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant. Velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum, quae adnuntiant; et sunt plane malorum nonnumquam, bonorum tamen numquam. [9] Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus excerpunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem. [10] In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit, quo supra diximus: momento apud Lydiam fuerat. Habentes de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt, repromittant. [11] Benefici plane et circa curas valetudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria; post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.
[12] Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum et aquam cribro gestatam et navem cingulo promotam et barbam tactu irrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?