Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

XXIV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXIV. [1] Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec dei, pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. [2] At e contrario in vos exprobratio resultabit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae irreligiositatis.

[3] Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae [peritiae] maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint, ut Plato Iovem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum; itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici. [4] Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et opera<m> et spem suam transfert nec appellationem dei, ita ut imperatoris, in ali<o> quam principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire? [5] Colat alius deum, alius Iovem; alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei manus; alius (si hoc putatis) nubes numeret orans, alius lacunaria; alius suam animam deo suo voveat, alius hirci. [6] Videte enim, ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem.

[7] Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandi qui aliquem huiusmodi deum occideri<n>t. [8] Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atargatis, ut Arabiae Dusares, ut Norici<s> Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui. Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casi[a]niensium Deluentinus, Narnensium Visidianus, A[e]sculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia; Faliscorum in honorem patris Curris et accepit cognomen Iuno. [9] Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Romanos nec Romani habemur, qui non Romanorum deum colimus. [10] Bene quod omnium deus est, cuius, velimus ac nolimus, omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est praeter deum verum, quasi non hic magis omnium sit deus, cuius omnes sumus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License