Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

XXV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXV. [1] Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum. [2] Quoniam tamen Romani nominis proprie menti<o> occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant. [3] Scilicet ista merces Romano nomini a Romanis deis pro gratia expensa est: Sterculus et Mutunus et Larentina provexit imperium. Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fa<cgt;tum voluisse quam suae et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse.

[4] Viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiani generis adamavit, vernaculi sui scilicet, adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quo<s> sciebat Graeciam Phrygiae debellatorem subacturos. [5] Itaque maiestatis suae in urbem collatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum M. Aurelio apud Sirmium rei publicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem impurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit. [6] O nuntios tardos, o somniculosa diplomata, quorum vitio excessum imperatoris non ante Cybele cognovit, ne deam talem riderent Christiani!

[7] Sed non statim et Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra[e] praecelleret, quae cineres Iovis texit? [8] Vellet <et> Iuno Punicam urbem "posthabita Samo" dilectam ab Aeneadarum utique gente deleri? Quod sciam:

                    hic illius arma,
   hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
   si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

Misera illa "coniu<n>x Iovis et soror" adversus fata non valuit! Plane "fato stat Iuppiter ipse". [9] Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis, quantum prostitutissimae lupae La[u]rentinae.

[10] Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem ---- cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iuppiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum indigitamentis suis. [11] Etiam si qui non regnaverunt, tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.

[12] Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit, age iam, rebus religio profecerit. Nam, etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat. [13] Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de caespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor exil[l]is et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.

[14] Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur. Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum iniuria non est; eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum. [15] Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot <de> deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captivorum deorum. [16] Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari et illis "imperium sine fine" decernunt, quorum magis iniurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur quam frustra coluntur. [17] Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum regna conflata sunt in imperii Romanii summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License