IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
XXVI. [1] Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat; ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat, sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum! [2] Quid erratis? Prior est quibusdam deis suis silvestris Roma; ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret[ur]. Regnaverant et Babylonii ante pontifices et Medi ante quindecimviros et Aegyptii ante Salios et Assyrii ante Lupercos et Amazones ante virgines Vestales. [3] Postremo si Romanae religiones regna praestant, numquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu, Romani, honorastis, numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum.