IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
XXVII. [1] Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non videamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus, ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione. [2] Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et illaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus. [3] Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi, nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur: [4] Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.
[5] Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen [et] servi metu nonnumquam contumaciam miscent et laedere gestiunt quos alias verentur; odium enim etiam timor spirat, [6] praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. [7] Itaque, cum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo, quod oppugnant et illos numquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.