Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

XXXV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXXV. [1] Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant. [2] Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras! Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent? [3] Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur! [4] O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris!

[5] Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare, ne forte et istic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum. [6] Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana: Testis est Tiberis, et scholae bestiarum. [7] Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta appare<re>nt novi ac novi Caesaris scaenam congiario dividundo praesidentis, etiam illa hora, qua acclamant: "de nostris annis augeat tibi Iuppiter annos!" Haec Christianus tam enuntiare non novit quam de novo Caesare optare.

[8] "Sed vulgus", inquis. Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum quam vulgus. Plane ceteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spira[n]t! [9] Unde Cassii et Nigri et Albini? Unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? Unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? Unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis. [10] Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris, alii , et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant. [11] Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cottidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.

[12] Eadem officia dependunt et qui astrologos et haruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani. [13] Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitutis.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License