Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Ad Scapulam

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III.

1. Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusio nem; sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepultura rum nostrarum acclamassent: 'Areae non sint!' Areae ipsorum non fuerunt: messes enim suas non egerunt.

2. Ceterum et imbres anni praeteriti quid commemoraverint genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonuerint, sciunt qui obduruerunt.

3. Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et nuntiemus et praedicemus, et deprecemur interim localem esse. Universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla eius aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Uticensi extincto paene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos.

4. Possumus aeque et exitus quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent Christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in Cappodocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste, convivis vermibus ebulisset: 'Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christiani aut sperent Christianae.' Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, paene Christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu Byzantino: 'Christiani gaudete!' exclamavit.

5. Sed qui sibi videntur impune tulisse, venient in diem divini iudicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod, cum Adrumeticum Mavilum idem Caecilius ad bestias damnasset, statim haec vexatio subsecuta est, nunc ex eadem causa interpellatio sanguinis. Sed memento de cetero.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL