Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad Scapulam IntraText CT - Text |
1. Non te terremus, qui nec timemus; sed velim, ut omnes salvos facere possimus, monendo mê theomaxein. Potes et officio iurisdictionis tuae fungi et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis.
2. Quid enim amplius tibi mandatur quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos dannare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, iam ergo innocentiam expugnatis.
3. Quanti autem praesides, et constantiores et crudeliores, dissimulaverunt ab huiusmodi causis! ut Cincius Severus, qui Thysdri ipse dedit remedium, quomodo responderent Christiani ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit; ut Asper, qui modice vexatum hominem et statim deiectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et adsessores, dolere se incidisse primum in hanc causam. Pudens etiam missum ad se Christianum, in elogio concussione eius intellecta, dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum.
4. Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui et ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quae volunt.
5. Nam et cuiusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus est; et quorumdam propinquus et puerulus; et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut valetudinibus remediati sunt! Ipse etiam Severus, pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit et in palatio suo habuit usque ad mortem eius; quem et Antoninus optime noverat, lacte Christiano educatus.
6. Sed et clarissimas feminas et clarissimos viros Severus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit. Marcus quoque Aurelias in Germanica expeditione Christianorum militum orationibus ad Deum factis imbres in siti illa impetravit. Quando non geniculationibus et ieiunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus acclamans Deo deorum, qui solus potens. In Iovis nomine Deo nostro testimonium reddidit.
7. Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis allo nomine queritur? Quod aliud negotium patitur Christianus, nisi suae sectae, quam incestam, quam crudelem tanto tempore nemo probavit?
8. Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro iustitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro Deo vivo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, verum nec tot maiestatis rei pati solent. Nam et nunc a praeside Legionis, et a praeside Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in huiusmodi. Sed maiora certamina maiora sequuntur praemia.