I.
Magna curiositate et maiore longe memoria
opus est ad studendum, si qui velit ex litteris receptissimis quibusque
philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis
magistrorum testimonia excerpere Christianae veritatis, ut aemuli
persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis
in nos rei revincantur. Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et
curiositatis labor et memoriae tenor perseveravit, ad eum modum opuscula penes
nos condiderunt commemorantes et contestificantes in singula rationem et
originem et traditionem et sententiarum argumenta, per quae recognosci possit
nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et
publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris
eiecimus aut aequitatis admisimus. Sed suis quidem magistris alias
probatissimis [atque lectissimis] fidem inclinavit humana de incredulitate
duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impingunt. Tunc vani
poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi
duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope
Christianum pronuntiaverit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit
seu caerimonias despuens seu saeculum revincens, pro Christiano denotetur. Iam
igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitatis, cum in
falso eis creditur quam in vero. Viderint si qui de unico et solo deo
pronuntiaverunt. Immo nihil omnino relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne
exprobrare possit. Nam et quod relatum est, neque omnes sciunt neque qui
sciunt, constare confidunt. Tanto abest, ut nostris litteris annuant homines,
ad quas nemo venit nisi iam Christianus. Novum testimonium advoco immo omni
litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto
homine maius, id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima, seu divina
et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentieris: seu
minime divina quoniam quidem mortalis ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri
non debebis, seu de coelo exciperis, seu de terra conciperis, seu numeris seu
atomis concinnaris, seu cum corpore incipis, seu post corpus induceris,
undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae
capacissimum. Sed non eam te advoco, quae scholis formata, bybliothecis
exercitata, academiis et porticibus atticis pasta sapientiam ructas. Te
simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello qualem te habent qui te
solam habent, illam ipsam de compito, de trivio, de textrino totam. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae
peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo quae tecum homini infers, quae ex
temetipsa aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam,
Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium
flagitant Christiani, ab extranea adversus tuos, ut vel tibi erubescant, quod
nos ob ea oderint et inrideant, quae te nunc consciam detinent.
|