Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De testimonio animae

IntraText CT - Text

  • II.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II.

Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia et sub quo universa. Dic testimonium, si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, Quod deus dederit, et, Si deus voluerit. Ea voce et aliquem esse significas et omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas voluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Iovem, Martem, Minervam. Nam solum deum confirmas quem tantum deum nominias, ut, et cum illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa videaris. De natura quoque dei quem praedicamus, nec te latet. Deus bonus, Deus benefacit, tua vox est. Plane, adicis, Sed homo malus, scilicet contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominem, quia a deo bono abscesserit. Etiam quod penes deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conversationis sacramentum, Benedicat te deus tam facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum convertis dictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris. Sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putent -- in quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transvolamus -- sic deum honorantes, dum curis observationis et molestiis animadversionis absolvunt, cui ne iram quidem adscribunt. Nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur, etiam interitum potest capere, quem deus non capit. At idem alibi animam divinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium ipsius animae retorquendum adversus opinionem superiorem. Si enim anima aut divina aut a deo data est, sine dubio datorem suum novit, et si novit, utique et timet et tantum postremo adauctorem. An non timet quem magis propitium velit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum, si deus non novit irasci? Quomodo timebitur, qui nescit offendi? Quid timetur nisi ira? Unde ira nisi ex animadversione? Unde animadversio nisi de iudicio? Unde iudicium nisi de potestate? Cuius potestas summa, nisi dei solius? Hinc ergo tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente vel prohibente praedicare, Deus videt omnia, et Deo commendo, et Deus reddet, et Deus inter nos iudicabit. Unde tibi hoc non Christianae? Atque adeo et plerumque et vitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique templis deum iudicem imploras. Sub Aesculapio stas, Iunonem in aere exornas, [Minervam calcias furvis galeam formis], et neminem de praesentibus deis contestaris. In tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium veritatis, quae apud ipsa daemonia testem efficit Christianorum!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License