Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De testimonio animae

IntraText CT - Text

  • III.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III.

Enimvero cum daemonia affirmamus esse, sane quasi non et probemus qui ea soli de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi adsentator inludit. Et esse et abominationem sustinere execrationes tuae respondent. Daemonium vocas hominem aut immunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam nos daemoniis deputamus ad necessitatem odii inportunum. Satanan denique in omni vexatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circumventus, ut praeceptum dei excederet, et propterea in mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis traducem fecit. Sentis igitur perditorem tuum, et licet soli illum noverint Christiani vel quaecumque apud dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License