|
Iam nunc
quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum
tendit, adfirmamus te manere post vitae dispunctionem et expectare diem iudicii
proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno;
quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominis
materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis sine
carnis passionalis facultate et nulla ratio sit iudicii sine ipsius exhibitione
qui meruit iudicii passionem. Ea opinio
Christiana etsi honestior multo Pythagorica, quae te non in bestias transfert,
etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit, etsi Epicurea
gravior, quae te ab interitu defendit, tamen propter suum nomen soli vanitati
et stupori et, ut dicitur, praesumptioni deputatur. Sed non erubescimus, si
tecum erit nostra praesumptio. Primo enim, cum alicuius defuncti recordaris,
misellum vocas eum, non utique quod de bono vitae ereptum sed ut poenae et
iudicio iam adscriptum. Ceterum alias securos vocas defunctos. Profiteris et
vitae incommodum et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra
portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis aut a
bustis dilutior redis. At ego sobriam tuam sententiam exigo. Misellos vocas mortuos,
cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio eorum quasi
praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare non possis. Debes
adulari propter quos lautius vivis. Misellum ergo vocas qui nihil sentit? Quid,
quod ut sentienti maledicis? Cuius memoriam cum alicuius offensae morsu facis,
terram gravem inprecaris et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte
cui gratiam debes, ossibus et cineribus eius refrigerium comprecaris et ut bene
requiescat apud inferos cupis. Si nihil passionis est tibi post mortem, si
nulla sensus perseverantia, si denique nihil est tui, cum istud corpus
reliquisti, cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Immo cur in
totum times mortem? Nihil est tibi timendum post mortem, qua nec experiundum
post mortem. Nam et si dici potest ideo mortem timeri non ultra quid minantem,
sed ut commodum vitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura vitae
pariter excedant, lucratione gravioris partis metum diluit, ne iam timenda est
amissio bonorum quae altero bono, id est incommodorum pace, pensatur. Non est
timendum quod nos liberat ab omni timendo. Si
times vita decedere quia optimam nosti, certe mortem timere non debes quam
malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam, quia nec timeres, si non scires
aliquid esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas. Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo
timeat quod evadere non potest. Ex altera parte congredior laetioris spei post
mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est
retexere Curtios et Regulos et Graecos viros quorum innumerabilia elogia sunt
contemptae mortis propter postumam famam. Quis non hodie memoriae post mortem
frequentandae ita studet, ut vel litteraturae operibus vel simplici laude morum
vel ipsorum sepulcrorum ambitione nomen suum servet? Unde animae [hodie] affectare
aliquid quod velit post portem et tantopere praeparare quae sit usura post
obitum? Nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret. Sed
forsitan de sensu post excessum tui certior sis quam de resurrectione quandoque
cuius nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam
si de aliquo iam pridem defuncto tanquam de vivo quis requirat, prae manu occurrit
dicere, Abiit iam et reverti debet.
|